Et iste est intellectus verus Aristotelis, et Averroes erravit in expositione intentionis eius. Dicit tamen verum Averroes, sed non ad propositum. Est autem dictum ipsius, quod substantia non demonstratur, eo quod ipsa non est de aliquo. Quia quamvis forte secunda substantia possit ostensive syllogizari de substantia subiecta, tamen secunda substantia, prout est in praedicato, dicit quale quid, quod proprie est esse substantiale; et quale essentiale praedicatur de eo quod vere est substantia subiecta, sicut ostendetur in sequenti huius operis libro. Adhuc autem haec via syllogismi ostensivi, licet possit fieri per diffinitionem substantiae, tamen non est potissimus modus demonstrationis, quia in potissimo modo demonstrationis causa, quare praedicatum insit, accipitur in subiecto, quod in diffinitione cadit passionis. Et si de luce sumatur subiectum, dicit et quid et propter quid, sicut si quaeratur causa eclipsis solis, non est causa luna simpliciter, sed luna in nodo caudae vel capitis draconis infra gradus eclipticos ad directam aspectus diversitatem opposita; et sic accepta ut subiectum proprium cadit in diffinitione passionis. Cursus igitur et transitus demonstrationis est a subiecto in praedicatum. A praedicato autem in subiectum non est potissima demonstratio, neque etiam est indigentia talis demonstrationis, eo quod circa hoc non contingat mentiri, cum unum accipiatur in alio. Et ideo dicit Averroes, quod genus de specie non demonstratur, intelligens hoc de potissima et propriissima via demonstrationis. Dicit etiam Averroes, quod eiusdem scientiae est ostendere et quid et an est sive si est hoc vel non est. Per demonstrationem enim simplicem scitur ‘quid est’ et ideo scitur ‘esse’, eo quod ‘quid est’ dicit ‘esse’. Et sic scientia unius et eiusdem quaestionis scitur quid est et si est, quando bene et debite scitur, quid est, et per eandem scientiam scitur, propter quid est, quia si vere sciatur diffinitio, scitur omnis causa. Quia materia scitur ex genere et forma scitur ex differentia, et cum forma sit finis, ex forma scitur finis, et cum forma etiam sit ex forma, sicut sanitas sanati est ex sanitate, quae est in anima medici, sicut in vii libro huius sapientiae demonstrabitur: scitur etiam efficiens primus ex forma. Ex his autem principiis probatur esse de eo de quo quaeritur, si est vel non est. Et sic patet, quod in talibus eiusdem scientiae est manifestum facere et si hoc est vel non est. Dicit etiam Averroes, quod genus non demonstratur, sicut diximus. Quia licet de esse vero dubitetur de aliquo, utrum sit vel non sit in rei veritate, tamen concepta specie quocumque modo in anima, non dubitatur de genere, eo quod genus clauditur in intellectu speciei, sive sit concepta species extra animam sive non sit. Sive enim nullus supponatur esse triangulus in materia sive esse supponatur, semper verum est triangulum esse figuram. Unde triangulo existente figura, dubitari potest, an triangulus est vel non est. Et cum quaeritur, an hoc est vel non est, sufficit ad probandum, quod sit, quod habeat esse, secundum quod esse consideratur in principiis esse quocumque modo. Et hoc modo ‘an est’ probatum est per ‘quid est’ secundum Averroes. Et ideo in principiis esse ens est, illud autem, quod nec in principiis esse est nec fuit nec erit neque est in natura sua, illud determinatur ad non-esse, quando quaeritur, an hoc est vel non est. Sic igitur potissimo modo substantia non habet demonstrationem, eo quod non est de alio, sed habet alium modum ostensionis, qui vel est per compositionem vel divisionem vel forte aliqua parte sui per diffinitionem vel etiam per accidentia, quae, sicut in primo de anima dictum est, maximam partem conferunt ad scientiam eius quod quid est. Quod autem hic intendimus, hoc est, quod oportet esse unam scientiam, quae considerat principia et causas vere entis, quod est ex propriis substantiae principiis composita substantia, sicut in antehabitis determinat.