Assertiones Stoicorum et Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Sīnā, Liber de causis]

in Albert the Great, Metaphysica III.3.11, pp. 149.92-150.15

Occurrence of the quotation formula
Assertiones Stoicorum et Peripateticorum, p. 149-150.149.96-150.1
Digression Neutral
Sexto decimo vero loco quaeritur, utrum forma loco et subiecto et esse separata sit a materia vel non sit separata ab ea, sed coniuncta eidem loco et subiecto, esse habens in ipsa et non ens extra ipsam. Et haec est quaestio inducta ex contrariis assertionibus Stoicorum et Peripateticorum. Stoici enim formas extra materiam separatas esse dicunt et esse formantes eas quae sunt in materia, et eas quae sunt in materia, esse imagines quasdam et resultationes et umbras earum quae verae formae sunt et extra materiam esse habent, huius suae assertionis multas et fortes afferentes probationes. Quarum prima est, quod formae omnes prodeunt ex lumine primae causae, quae se habet ad totam materiam sicut artifex ad artificiatum et sicut formativa virtus, quae est in semine, ad formationes membrorum. Si igitur sic sunt in lumine primae causae, sunt omnes ante materiam et extra eam secundum esse et locum. Et sic constat omnes formas secundum esse separatas existere a materia.