Averroes [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Metaphysica IX.2.1, p. 415.7-63

Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 415.415.7, 415.415.23, 415.415.55
Digression Neutral
Attendendum autem est, quod Averroes dicit, quod isti Megarici supponebant res non habere proprias potentias, sed omnia agere per potentiam causae primae et quod illa agat in eis, quidquid agunt, et quia in illa non praecedit potentia actum, ideo dicunt potentiam non esse ante actum. Et si hoc est causa dicti, tunc ratio eorum fuit haec, quod quidquid potest secundum, potest per primum, quia secunda causa habet a prima et quod est et quod causa est. Sicut igitur est in his quae animata sunt, quod virtutes elementorum hoc quod agunt, agunt potentia animae et virtutes inferiorum agunt virtutibus caelestium, sicut saepissime ostendimus, ita per resolutionem ultimorum ad media et mediorum ad prima videbatur Megaricis, quod omnia quaecumque agunt, agunt potentia divina. Et licet hanc rationem et suppositionem Averroes dicat esse Megaricorum, constat pro certo, quod ipsi non sunt persuasi per illam, sed potius per eas quas nos ante induximus. Et hoc declaratur ex hoc quod etiam passivam potentiam actum dixerunt non praecedere, quam tamen in primam causam resolvere non possunt. His autem respondere non est difficile, quia, sicut dictum est, potentiarum alia est activa, alia est passiva et activarum alia cum ratione et alia sine ratione. Et illa quae est sine ratione, non agit, nisi quando appropinquat passivo, in quod agit, et quando illi non appropinquat, est in habitu, et sic est ante actum. Et cum ex tali potentia efficitur actu agens, non movetur de forma ad formam, sed in eadem forma in qua est, agit. Et non fit mutatio in ea, sed in patiente, quod appropinquat ei, cum ante non fuerit propinquum et tangens. De hoc autem dictum est in ii de anima, quantum sufficit. Patet etiam ex hoc, quod natura non destituitur propria operatione, sed quod non operatur, hoc est per accidens, quia non est propinquum patienti, et nihil penitus operatur, quando nihil suscipit suam operationem. Illa autem quae est cum ratione potentia activa, coniungitur ad opus per appetitum, quia a seipsa potest agere et non agere, quod non potest illa quae est forma naturalis, quae agit per naturae necessitatem. Et per hoc patet, quod nihil est, quod dicunt de potentia activa. Quod autem dicunt de potentia passiva nihil est, quia licet potentia passiva non sit in actu, quem nata est suscipere, inquantum passiva est, est tamen in actu aliquo; et sic patet, quod est aliquod ens in rerum natura. Quod autem Averroes dicit esse rationem Megaricorum, nihil est, quia licet secundum habeat a primo, quidquid habet virtutis et potentiae, tamen virtus primi, quae est in secundo, per applicationem ad naturam secundi efficitur propria secundo et determinata ad proprias operationes; et sic efficitur particularis et materialis et propria, et secundum sic agit per eam, et hoc modo procedit ad actum et est ante actum suum etiam, quando non agit.