Averroes [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Metaphysica X.1.5, pp. 437.58-438.7

Occurrence of the quotation formula
Averroes, pp. 437.63, 438.6
Paraphrase Consensual
Adhuc autem, eius quod est metrum, videtur esse proprium, quod sit causa; est autem primus motor per suum intellectum agentem causa; est igitur et primum mensurans. His et huiusmodi rationibus assentit Averroes et sui sequaces, primam causam dicentes esse metrum entis. Obiciet autem aliquis in contrarium, quia id est metrum quod iteratur in his quae mensurantur; sed primus motor non sic iteratur in entibus. Adhuc autem, id quod metrum est, aliquid est de substantia mensurati, sicut unitas aliquid est de substantia numeri; primus autem motor cum entibus non commiscetur. Hi autem qui dicunt naturam generalissimi esse primum mensurans et metrum, duas potissimum inducunt rationes: unam quidem, quia hoc est primum indivisibile simplex in genere, aliam autem, quia natura generalissimi est subiectum primum iteratum in omnibus quae sunt eiusdem generis; et hoc dicunt debere convenire metro. Sed contra eos est, quod natura generis nihil certificat neque diffinit, metrum autem certificat et diffinit id cuius est metrum. Illi vero qui dicunt, quod materia prima est primum mensurans, dicunt hoc triplici ratione. Una quidem est, quia metrum et mensuratum non conveniunt specie, sed genere et potestate. Et hoc patet in numero, qui mensuratur unitate, quae convenit cum eis non specie, sed potentia solum, quia, sicut dicitur in arithmeticis, unitas potestate est omnis numerus. Alia autem ratio est, quia metrum est iteratum in his quorum est metrum; nihil autem iteratur in entibus nisi substantia materiae. Tertia ratio est, quia materia est sola prima, quae subicitur omni substantiae; et cum primum subiectum debeat esse metrum eius quod fit ex ipso, sicut numerus ex unitate, videtur prima materia esse metrum. Obicitur autem et contra istos, quia materia per idem non iteratur in substantia, sed potius per sui divisionem. Adhuc autem, quia materia incerta est et non intelligitur nisi per analogiam ad formam, et quod est incertum et dividitur, non habet metri rationem. Adhuc, multitudinis in numero non est causa nisi divisio materiae. Igitur materia in entibus habet se sicut numeratum et non sicut numerans. His igitur omnibus sic digestis videtur dici melius cum Averroi, quod primus motor per intellectum suum est metrum entis, quod est in substantia.