Averroes [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Metaphysica XI.1.8, p. 469.26-77

Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 469.65
Digression Neutral
Sunt autem adhuc alii qui aliter solvunt inductam quaestionem. Dicunt enim omnium formas praeexistere secundum rationem et ideam in mente dei sive primae causae et hanc creare omnes formas. Et quia mens divina est ars omnium, sicut in arte fit univocum ab univoco, ita fit etiam in natura, quia naturam dicunt esse artificiatum dei. Huius autem dicti sui tales inducunt rationes. Dicunt enim iam esse probatum in libro peri geneseos substantiam nihil agere, sed omnem actionem esse primarum qualitatum vel earum quae causantur ex ipsis. Qualitates autem activas et passivas non agere dicunt nisi ad speciem similem sibi vel substantiae suae. Qualitatem autem similem sibi dicunt esse, sicut si calidum calefaciat et frigidum infrigidet vel forte calefaciendo dissolvat quaedam calidum et induret quaedam, et frigidum similiter coagulet vel constringat, sicut dictum est in iv meteororum. Simile autem substantiae suae est, sicut si calidum ignis rarefaciat et frigidum inspisset, quia rarum et spissum videntur dicere positionem in partibus substantiae quantae. Sic igitur dicunt, quod cum nihil horum inducat formam substantialem et praecipue eam quae non est forma corporalis, videtur eis, quod omnes tales praecipuae formae quae nec sunt corporales nec secundum situm corporis dimensae, sint per creationem primae substantiae, quae creat ipsas ex nihilo. Huius autem praecipuam dicunt esse rationem, quia cum constet omnes causas quae secundum ordinem sunt colligatae ab inferiori usque ad supremam, semper aliquid dignitatis et actionis habere in effectu, rationabile est primum maximam habere dignitatem; non autem potest habere dignitatem nisi in faciendo; si igitur aliae faciunt formas, videtur, quod illa penitus vacet ab efficiendo. Hoc autem est impossibile. Ergo videtur, quod illa efficiat id quod est in re principalissimum, hoc autem est forma. Igitur videtur, quod faciat formam, et constat, quod non facit ipsam ex aliquo, ergo facit eam ex nihilo. Contra hos autem obicit Averroes multa, dicens, quod isti destruunt potentias in rebus, quoniam cuius nullus est effectus in rebus, illius nulla est potentia, cum omnis potentia per aliquem motum reducatur ad actum. Cum igitur in rebus sensibilibus vel mobilibus numquam fiat actus nisi per creationem, oportet, quod nulla in materia sit potentia ad actum, nisi forte disponens materiam et non educens actum de potentia. Et hoc destruit totam philosophiam, quae est de potentia et actu et quidquid est de generatione et corruptione et quidquid est de natura, quia natura etiam est potentia quaedam, et destruit fere totum, quidquid est de natura omni.