in Albert the Great, Metaphysica XI.1.11, p. 477.8-18
Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 477.10
ParaphraseCritical
Et ideo dicit Alexander, et consentit ei Themistius, et cum his videtur sentire Averroes, quod cum dicitur, quod omne quod fit, fit a movente univoco, quod haec propositio verificatur tribus adiectionibus, quod videlicet intelligatur de causa, et non de instrumento, et quod intelligatur de coniuncta, et non de separata, et intelligatur de causa per se, et non de causa per accidens. Nos autem non putamus hoc esse ita, sicut illi dicunt, sed propositionem generaliter intelligimus illo modo quo superius per disputationem verificata est.