Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica III.3.4, pp. 143.93-144.8

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 144.2
Digression Neutral
Sic enim substantia habet multas passiones, quas non habet, inquantum est ens primum et aliorum existentium principium. Nec est verum, quod sensibilitas sit passio substantiae, sed potius est differentia constituens cum motu et materia conceptam substantiam. Sicut enim de talibus dixerunt #ME_#Peripatetici# formis, Porphyrius et Alexander et Avicenna, essentialiter sunt qualitates virtutem substantiae habentes. Secundum autem doctrinam Aristotelis huiusmodi formae sunt verae substantiae et nominant formam cum virtute naturali, quam habet ad agendum vel patiendum, propter quod secundum nomen qualitates et passiones dici videntur.