Peripatetici [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Metaphysica III.3.11, pp. 150.96-151.9

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 150-151.150.96-151.1
Digression Neutral
In contrarium autem huius totis viribus Peripatetici obiciunt dicentes, quod sine natura intrinseca, ut est omnis forma substantialis, materia subiectum esse non potest motus et mutationis, quae est generatio. Cuius in propatulo demonstratio est, quia mutatio omnis est forma post formam, et ideo prima mutationis incohatio est forma de potentia exiens ad effectum. Cum igitur materia subiectum sit generationis primum, oportet formas omnium generabilium esse in materia.