Dubitabit autem aliquis de inductis, an unum et ens consequuntur se ad invicem sicut unam et eandem rem et naturam significantia. Obicit enim contra hoc Avicenna dicens, quod si unum et ens significant eandem naturam, tunc ista nomina, unum et ens, sunt synonyma, et est nugatio, quando unum alteri additur, cum dicitur ‘unum ens’. Amplius, cum dicitur ‘unum ens’, haec duo nomina iunguntur sibi per appositionem, sicut cum dicitur ‘animal homo’, quia unum non determinat alterum. Videtur igitur, quod unum iungatur enti per denominationem et informationem; hoc enim videtur ex hoc quod numerum et suppositum trahit ab ente sicut denominans a denominato et adiectivum a substantivo. Omne autem denominativum formam quandam aliam ponit super denominatum. Unum ergo dicit aliquam formam enti additam, cum dicitur ‘unum ens’. Amplius, unum dicit indivisionem, quam non dicit ens, et cum dicitur ‘unum ens’, indivisionem ponit unum super ens; addit igitur aliquid enti. Amplius, unum principium est numeri. Sicut igitur punctus est naturae continui, licet non sit continuum, ita unum est naturae numeri, licet non sit numerus; est igitur unum accidens. Cum igitur dicitur ‘unum ens’, addit unum quoddam accidens super ens. Adhuc, sicut ex praehabitis scitur, ens solum est creatum; unum autem est per informationem, quia suum intellectum ponit circa ens praesuppositum; est enim unum ens indivisum; ergo aliquid addit super ens. Amplius, omne dividens aliquid addit super divisum; unum autem cum multo sibi opposito dividit ens; ergo addit aliquid enti. Amplius, si ens et unum sunt penitus una et eadem natura, quidquid opponitur uni, opponitur et alteri; multum autem opponitur uni; ergo opponitur et enti, quod falsum est; ergo ens et unum non sunt penitus una natura et eadem. Haec et similia inducit Avicenna pro se, quando contradicit Aristoteli in supra inductis rationibus. Quia autem superius inductae rationes sunt irrefragabiles, revertemur dicentes, quod ens et unum sunt una et eadem natura et uniuscuiusque rei vera entitas est eiusdem rei vera unitas nec addit unitas entitati nisi indivisionem, quae non ponit aliquid, sed in negatione consistit. Et haec negatio est consequens affirmationem verae entitatis, quando dicitur ‘hoc est ens’ vel ‘ens est ens’ vel ‘hoc ens est hoc ens’. Cum enim duo faciat forma dando esse et terminando et terminet per hoc quod esse dat, erit terminatio secundum rationem intelligendi consequens dationem esse, licet simul generatione et tempore sit utrumque, et quoad hoc unum est consequens ad ens, cum tamen una natura sit utriusque. Modus igitur diversus importatus per ens et unum facit, quod nomina non sunt synonyma nec est nugatio, quando sibi iunguntur, nec per appositionem iunguntur sibi. Et licet unum ponat modum suum, quem importat circa ens sicut circa suppositum suum, tamen modus ille non est alicuius formae alterius ab ente, sed modus negationis, qui sufficit grammatico. Et ideo non est denominativum, sed modum habens denominativi. Et hoc forte attendit Avicenna, cum dixit esse denominativum. Sic igitur licet indivisionem addat super ens et quoad hoc praesupponat ens, hoc tamen non est aliquam formam addere, sed potius modum, qui ex negatione resultat. Quod autem dicitur, quod unum est principium numeri, dupliciter accipi potest propter aequivocationem principii. Est enim principium connaturale ei cuius est principium, et reductum ad genus principiati, et hoc est quasi principium intra, sicut punctus est principium continui et nunc temporis. Et est principium, quod est causa non intrans in genus causati, sicut substantia causa est accidentis et subiectum passionis. Et hoc modo duplex est unitas. Quarum una est terminus substantiae vel entis, et unum huiusmodi est entis terminativum, et hoc est causa unitatum, non de genere unitatum existens. Alia est unitas, quae est indivisibile sive indivisibilitas causata et abstracta ab hoc uno, et hoc est accidens, cuius collectio facit numerum, et hoc unum non est convertibile cum ente, sed primum. Ex dictis autem patet, qualiter unum sit factum per informationem et ens per creationem et qualiter unum consequitur ens. Et ideo dividit ipsum et modum quendam addit ei, gratia cuius opponitur multitudini, cui non opponitur ens. Et sic patet omnium praeinductorum solutio. Et facile est per haec quae hic dicta sunt, excusare dicta Avicennae, quia pro certo, si quis subtiliter dicta sua respiciat, dicere intendit hoc quod hic dictum est. Ex omnibus autem inductis hoc accipiendum est, quod ens et unum unam dicunt naturam, et ideo species unius sunt species entis. Et philosophus tractans de ente et speciebus eius, tractabit de uno et speciebus unius.