Et secundum hunc modum sunt petitiones et suppositiones et diffinitiones elementa primarum demonstrationum. Et hoc etiam modo verissimae sunt propositiones elementa quaedam conclusionum. Et hoc non vidit
Avicenna, qui negat omnia ista, et similiter
Algazel, insecutor
Avicennae. His igitur modis dicitur elementum magis proprie; sunt enim primi syllogismi ex tribus terminis per unum medium, et horum implicatio fit in omnibus consequentibus.