Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica V.2.16, pp. 253.75-254.5

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 254.5
Digression Consensual
Posteriores autem Peripatetici quaedam addiderunt in consideratione potentiae et potestatis et impotentiae. Dicunt enim nomen potestatis esse nomen proprie valoris animalium virtutum, ex quibus sine impedimento operationes faciunt animales, quae motus animales vocantur, cuius summum augmentum vocatur virtus et decrementum vocatur debilitas vel impotentia. Et iste est unus modus potestatis, ut dicunt Avicenna et Algazel.