Peripatetici [al-Ġazālī, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica V.6.5, p. 285.60-77

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 285.66
Digression Neutral
Cum enim omnia, sicut iam multotiens diximus, sint in intellectu primae causae sicut in formali et primo lumine et ipsa sit hoc modo forma omnium, quae tamen sunt in ipsa vita et lux, eo quod hoc est vita quaedam existentibus omnibus, et est lumen omnis notitiae et rationis omnium: dixerunt tam Stoici quam Peripatetici huiusmodi causas universalia esse prima et rationes et formas, qua omnium sunt formae, universaliter praehabentes et immaterialiter habentes et simpliciter habentes omnium apud se rationes. Conceptus autem et notio universaliter habens et simpliciter et immaterialiter vocatur universale. Hoc igitur modo acceptum universale habet quoddam esse speciale quod est esse causae intellectualis hoc modo quo lumen intellectus eius est forma rerum a se fluentium per intellectum universaliter agentem et facientem existentias rerum.