Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica XI.3.4, p. 538.34-66

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 538. 34, 538. 58-59, 538.63
Paraphrase Critical
Est autem Avicennae opinio, quod caeli motor propinquus sit anima et motor remotus sit intelligentia, et ad hoc quidem non inducit rationem, quae sufficiat. Et est haec sua ratio, cui plus innititur, quia motus particularis est motus caeli et partium caeli, qui est ab A in B et a B in C et sic continue, donec perficiatur hic circulus. Igitur iste motus particularis est a movente cognitionem particularem habente de partibus huius motus singularis. Cognitionem autem singularem de entibus non habet intelligentia pura et simplex. Da enim, quod aliquis intellectualiter cognoscat omnes motus solis et lunae et motus nodorum capitis et caudae draconis et quantitates eorum per omne tempus, quamvis ille intellectualiter sciat rationes omnium eclipsium, non tamen sciat hanc eclipsim et illam nisi per aliquod quod est proprium isti eclipsi et illi. Hoc autem quod facit ipsum scire proprium huius vel illius, non est nisi sensus et imaginatio. Quod ergo propria huius motus cognoscit, est imaginatio et sensus. Quicumque autem motor est huius caeli, in hoc motu cognoscit hoc ubi et illud et omnia accidentia huius motus, ut est hic motus. Igitur ille motor non est intelligentia, sed anima habens ad minus imaginationem particularium. Cum autem non moveat caelum nisi per desiderium, concedit Avicenna, quod non habet haec anima desiderium concupiscentiae vel irae, sed habet desiderium sapientis, quod est boni simpliciter et non boni ut nunc, sicut in praecedentibus est determinatum. Quaecumque autem sic inducuntur ab Avicenna, omnino sunt erronea et falsa, sicut in praehabitis probatum est. Ille enim intellectus qui est universalium, est, qui est speculativus et non activus.