Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica XI.3.4, p. 539.12-22

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 539.16
Paraphrase Critical
Hoc enim ideo fit, quia corpus accipit formam ut instrumentum, et ideo accipit eam progredientem in materiam et habet eam extensam et protensam in motum, quam intellectus habet simpliciter, sicut supra diximus. Unde et Avicenna non potest dicere, quod haec imaginatio sit alicuius animae sensibilis, sed dicit, quod sicut in nobis aliquo uno concepto ab intellectu multiplicantur imaginationes ad illud et affluunt desideria, ita multo magis dicit esse in illis corporibus quae multo perfectiora sunt corporibus nostris.