in Albert the Great, Metaphysica XI.3.5, p. 539.70-86
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 539.79
ParaphraseCritical
Et illud est quo corpus desiderat esse per intelligentiam, et ideo movetur, per motum accipiendo ipsius intelligentiae actum, quo sit, sicut diximus in antehabitis. Et ideo probatum est, quod movetur ab eo quod est impartibile et immobile, non habens aliquam partem penitus. Si autem moveretur ab anima imaginativa, pro certo moveretur a virtute partibili et non posset movere tempore infinito. Ad hoc tamen dicit Avicenna, quod licet anima sit virtus partibilis movens caelum, tamen motus fluit in ipsam ex intelligentia, quae est substantia separata et impartibilis. Fluere autem in animam dicit motum per hoc quod dicit in ipsam fluere virtutem motivam, et quia intelligentia separata est et impartibilis et non finita nec infinita, ideo dicit, quod anima potest movere per tempus infinitum.