in Albert the Great, Metaphysica V.1.3, p. 214.21-31
Occurrence of the quotation formula
Algazel, p. 214.28
DigressionNeutral
Amplius, cum agere sit perfectius quam habitus, secundum quem facultas agendi, et perfectio secundum habitum non sit nisi compositi et non per essentiam suam agentis, oportet necessario, quod primum agens sit agens continue et non sit agens per intentionem acquisitam in eo. Quod enim agit per intentionem acquisitam, aliquo indiget et est imperfectum. Et, sicut dicit Algazel, si obiciatur, quod aliquis agit intendens aliquid acquirere alii et non sibi, non est instantia, quia nisi aliquid boni sibi acquiri intenderet in alio, non ageret.