Abihamidin [al-Ġazālī]

in Albert the Great, Metaphysica V.6.5, p. 286.1-13

Occurrence of the quotation formula
Abihamidin, p. 286.10
Digression Neutral
Esse autem universalis in ratione universalitatis est sic accipiendum. In universali quidem aliud est id quod est ipsum universale, et aliud est universalitas sive universitas ipsius, sicut in hoc universali ‘homo’ aliud est ipsa natura, quae homo est, et aliud est communicabilitas ipsius sive communio, quia ipsum in se nec unum est, quod multitudini contradicat vel multitudini opponatur, nec multa est, qua multitudine opponatur unitati solius. Et ideo hoc modo dicunt Avicenna et Abihamidin, quod universale nec est unum neque multa. Universalitas autem ipsius quae magis proprie dicitur universitas, est ex respectu sui ad supposita, qua respicit illa sicut uniens.