Peripatetici [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica III.3.13, p. 153.48-61

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 153.56
Digression Neutral
Cum igitur formae sint in composito synolon, sunt in eo secundum potestates compositi. Est autem potestas compositi proportio potestatum eorum quae composita sunt et mixta. Forma igitur omnis quae est in composito synolon, non est nisi proportio mixturae et compositionis eorum quae miscentur et componuntur. Hoc idem adstruebant per rationem formae. Cum enim omnis forma endelechia sit potentiae materiae, sicut docent Peripatetici, et potentiae materiae non sint nisi proportiones potentiarum et virtutum eorum quae mixta sunt et composita, non erit forma actus nisi huiusmodi potentiarum synolon, et sic forma non erit nisi talis compositionis et synolon harmonia.