Avenzoreth [Ibn Zurʿa]

in Albert the Great, Metaphysica I.2.9, p. 26.49-74

Occurrence of the quotation formula
Avenzoreth, p. 26.71
Paraphrase Neutral
Sic igitur dupliciter sapientia existente divina, tum propter modum tum propter scita, propter utrumque horum est honorabilissima. Licet igitur aliae quaedam sint magis necessariae ad vitae regimen, sicut praecipue sunt architectonicae et civilis et medicina, nulla tamen inter omnes est dignior quam ista. Sicut enim ex antehabitis patet, illae quae sunt operatrices apotelesmatum, quibus vitae humanae conservatur communicatio, sunt maxime necessariae, quia sine illis aut vita hominis non est aut omnino mala et laboriosa est et ideo sapientiae intendere non potest. Propter quod etiam in iii topicorum dicit Aristoteles, quod tempore necessitatis magis eligendum est ditari quam philosophari, quia tempore necessitatis parum proficit philosophari, magis occupato animo circa procurationem necessariorum et ideo minus dedito inquisitioni mirabilium, quae inquirit maxime sapientia. Haec enim est etiam causa, quod fere totus mundus scientiis utilium deditus est, eo quod omnes lucris et pauci intendant his quae sunt per se causa sciendi, quae tamen sola humana sunt, secundum quod homo tantum est intellectus, sicut in ethicis est determinatum. Propter quod etiam dicit Avenzoreth fere omnes homines, exceptis paucis honorandis viris, esse computandos in numerum bestiarum. Ex his igitur clarum est hanc sapientiam esse digniorem.