in Albert the Great, Metaphysica XI.2.24, p. 514.34-46
Occurrence of the quotation formula
Alpetragius, p. 514.35
DigressionNeutral
Tertia autem opinio est ab antiquis derivata, sed nuper per Alpetragium quendam Arabem Hispanum renovata. Hic enim omnes sphaeras dicit moveri ab oriente in occidentem et quod omnes moventur motore uno, sicut habent motum unum; sed quia virtus illius motoris fortior est in caelo immediato sibi quam in eo quod iungitur ei per medium, ideo motum circuli perficit in primo caelo in spatio viginti quattuor horarum. In caelo autem secundo, quod est Saturni, non perficit totam circulationem, sed remanet aliquantulum, et illae remanentiae quotidianae simul collectae diminuunt unam circulationem in spatio triginta annorum