Philosophus [Liber de causis]

in Albert the Great, Metaphysica I.2.1, p. 18.37-47

Occurrence of the quotation formula
Philosophus, p. 18.42
Paraphrase Neutral
Ex sui autem perfectione non levia sunt ad dignoscendum, quae omne principium intelligendi praeveniunt, sicut deus deorum, dominus, qui non intelligitur nec enarratur nisi per formam sui causati primi vel secundi et sic deinceps. Et ideo dicit Philosophus, quod non habet nomen et quod deficiunt linguae ab enarratione eius. Et talia, prout possunt, in ista declarantur scientia. Haec igitur est acceptio sapientis, et est data secundum proportionem scibilis sibi proprii ad intellectum humanum, qui accipit ipsum.