Subtilitas Peripateticorum

in Albert the Great, Metaphysica III.3.17, p. 157.30-48

Occurrence of the quotation formula
Subtilitas Peripateticorum, p. 157.47-48
Digression Neutral
Et est simile huius in lumine solis, quod formativum est omnium generatorum, et tamen quia non participatur unica solis potestate, sed multis potestatibus participantium, non facit, quod omnia sint unius naturae, per quam diffiniantur formaliter, sed sunt diversarum naturarum et formarum et diffinitionum, et tamen in lumine solis est, ut fiat, quidquid fit in eis. Et similiter in lumine intellectus primi est, ut fiat, quidquid fit, et tamen non est formalis substantia omnium. Et forte ideo vocavit hoc Plato sementem potius quam genus vel formam, quia in formativa sementis est, ut fiat radix et stipes et folium et ramus et flos et fructus, et tamen non est univocum principium salvatum in omnibus inductis. Ex his probatur, quod non est recta demonstratio superius inducta, probata per ea quae univoce procedunt ab uno essentiali principio aliquo. Patet igitur praeinductae quaestionis determinatio secundum Peripateticorum subtilitatem.