Sententia Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica III.3.18, pp. 157.90-158.3

Occurrence of the quotation formula
Sententia Peripateticorum, p. 157.90
Digression Neutral
Sententia autem Peripateticorum media via inter haec incedens dicit, quod principia rerum secundum esse accepta singularia sunt, secundum rationem autem abstracta a rebus et separata sunt universalia. Et si hoc modo natura simplex principiorum consideretur, sunt ante res et principia cognitionis earum, licet abstractio eorum sit post rem et accidat rei, quod universale abstrahatur ab ea. Et quia de huiusmodimulta dicta sunt, videntur nobis sufficere, quae diximus ad praeinductae quaestionis determinationem.