in Albert the Great, Quaestiones De animalibus I.q. 55, p. 108.23-31
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 108.23
Consensual
Medici enim ponunt cerebrum membrum principale, quia respiciunt ad sensum, quia sunt sensibiles opifices. Philosophus vero ponit cor solum. Et Avicenna dicit, quod oportet medicos sequi Philosophum, quia verius dicit. Cor enim situatur in medio animalis sicut princeps in regno, et sicut princeps sua imperia mittit et mandat ad singulas partes regni per suos ministros, sic cor vitam et virtutem ad singula membra per sua organa mittit.