in Albert the Great, Metaphysica III.3.20, p. 159.3-12
Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 159.9
DigressionNeutral
In contrarium autem huius est, quod in viii physicorum demonstratum est, quod videlicet nunc agens et ante hoc non agens, non agit nunc nisi per motum aliquem factum in ipso. Si igitur principia sint aliquando principia, cum aliquando principia non fuerint, sunt facta principia per motum. Propter quod Peripatetici dixerunt, quod principia rerum per motum sunt principia neque sunt formae rerum separatae nisi per modum illum quo principia sunt scientiae rerum, qui modus a nobis determinatus est.