Studium et Subtilitas Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica III.3.21, p. 159.53-68

Occurrence of the quotation formula
Studium et Subtilitas Peripateticorum, p. 159.58-59
Digression Neutral
Non autem ita est de puncto, quia licet hoc sit indivisibile secundum potentiam et actum, est tamen hoc aliquid in genere divisibilium, quia principium divisibilium est substantia. Et per hoc patet praeinductae quaestionis declaratio secundum Peripateticorum studium et subtilitatem. Sicut enim in physicis nos dixisse meminimus, a substantia, quae actu quanta non est, sed potentia, educitur sicut a causa et subiecto quantitas, quando fit actu quanta. Et similiter ab eadem quae actu divisibilis non est, egreditur divisio. Et haec quidem divisio primo est quanti, secundo autem per quantum est substantiae. Nec propter hoc aliquid sibi substantialium habet ab accidente, sed aliquid habet substantia quanta a quantitate, quod non habet substantia per se solam.