Quidam posteriorum Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica V.1.6, p. 221.54-63

Occurrence of the quotation formula
Quidam posteriorum Peripateticorum, p. 221.57
Paraphrase Neutral
Amplius, penes causam formalem sumptum necessarium est, quod non contingit aliter se habere; hoc enim dicimus necessarium sic se habere, ut habet. Et hoc necessarium quidam posteriorum peripateticorum vocaverunt ‘debitum sic esse’, et huic oppositum, impossibile esse, vocaverunt ‘prohibitum esse’, medium autem, cuius esse ex aliis quibusdam pendet causis, vocaverunt possibile. Secundum hoc igitur necessarium, quod est debitum sic esse et prohibitum non esse et non possibile ad esse et non esse, et alia omnia dicuntur necessaria.