Peripatetici [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica V.2.5, p. 242.78-93

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 242.88
Paraphrase Consensual
Est autem hic non praetereundum, quod si accipiatur ipsa natura generis substantiae, hoc non ab actu substandi dicitur, sed potius per oppositionem ad accidens. Et sic substantia est ens per se existens sive non in alio, et quia, secundum quod ostendimus in antehabitis, maxime ens per se existens est forma, eo quod ipsa per se existere non habet ab alio aliquo, et alia quae per se existunt, habent ab ipsa forma per se existere: ideo primo et principaliter forma est substantia. Et hoc concorditer omnes hactenus dixerunt Peripatetici, licet quidam modernorum huic contradicunt propter id quod in praedicamentis dicitur, quod prima substantia est, quae primo et principaliter et maxime substat. Sed hoc dicitur in coordinatione praedicabilium et subicibilium, et non ubi natura substantiae principaliter consideratur.