Subtilitas Peripateticorum [Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica V.3.2, p. 259.76-96

Occurrence of the quotation formula
Subtilitas Peripateticorum, p. 259.78
Digression Critical
Amplius, advertendum est, quod totum oppositum eius quod dixit Plato, est de his dimensionibus secundum subtilitatem Peripateticorum, quia Plato dicit, quod punctus constituit lineam et linea superficiem et superficies constituit corpus. Et ideo punctum dicebat maxime esse substantiam et lineam post hoc et deinde superficiem et minime corpus, sicut in praehabitis saepius dictum est. Est autem totum contrarium, si esse harum dimensionum secundum hoc quod in esse constituitur, consideretur. Superficies enim non habet mensurari in duo, nisi secundum quod est terminus corporis, et nisi corpus mensuraretur per tres diametros, non mensuraretur superficies secundum duas. Hoc autem sic probatur: omne illud cuius perfectio est mensurari secundum tres diametros quocumque modo ad rectum angulum dispositos, perfectius est secundum rationem mensurati quam id quod mensuratur secundum duos. Quod autem imperfectius est, dependet secundum esse a perfectiori, praecipue quia secundum esse mensuratum non dependet a mensura, sed potius e converso.