in Albert the Great, Metaphysica V.3.2, p. 260.61-73
Occurrence of the quotation formula
Maximi viri Peripatetici, p. 260.67
DigressionNeutral
Et in tali processu faciente esse simul est principium et esse, quod est ab ipso. Et in omnibus talibus idem est principium procedens secundum substantiam, differens autem secundum esse, quia ipsa processio ipsius facit esse quoddam formale. Utor autem hoc nomine ‘processio’, quia illo maximi viri Peripatetici usi sunt in ista materia loquentes, quando loquuntur de processu principiorum in esse, quod causant seipsis in eo quod est. Hoc iterum modo processus lineae non ad punctum, sed secundum longitudinem totam per omnem eundem modum causa est superficiei, et sicut punctus est divisio lineae et terminus, ita linea sectio superficiei et terminus est.