Sapientia Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica V.3.7, p. 266.69-80

Occurrence of the quotation formula
Sapientia Peripateticorum, p. 266.70
Digression Neutral
Nos autem dicimus ad hoc, quod in veritate secundum Peripateticorum sapientiam relatio habet esse, sed non habet esse nisi in relativo, quod est ad aliquid. Et ut hoc intelligatur, oportet scire, quod in eo quod est ad aliquid, non est nisi respectus, quo id quod est ad aliquid, comparatur ad aliquid. Et ille respectus importatur per relativum, quando dicitur pater vel quando dicitur filius, et huius quidem quiditas et hoc ipsum quod est, alterius est, et habitudo, quae est media inter tales duos respectus, importatur per nomen relationis. Et ideo relatio, ut dicunt, est in anima;