in Albert the Great, Metaphysica V.4.2, p. 273.14-24
Occurrence of the quotation formula
Quidam Peripateticorum, p. 273.18
DigressionNeutral
Adhuc autem de modis perfecti considerabimus largius extendentes perfectionem, secundum quod opponitur abundanti et deficienti et accipit plusquamperfecti et ultra quam plusquamperfecti additiones. Sic enim quidam peripateticorum de perfecto consideraverunt, de prima philosophia tractantes. Nomen igitur perfectionis primum quidem est in numeris, cum sic ex suis constituitur partibus, quod nec abundat nec deficit in ipsarum coacervatione. Et hoc modo senarium perfectum esse dixerunt, et ea quae fiunt secundum senarium, perfectioni consecraverunt.