Sapientia Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā, Liber de causis]

in Albert the Great, Metaphysica V.4.2, p. 274.30-49

Occurrence of the quotation formula
Sapientia Peripateticorum, p. 274.41-42
Digression Neutral
Amplius, perfectum secundum ipsum esse accipitur, quod quidem nihil amplius ad esse exigit, quam habet. Et hoc quidem est duplex: unum enim necesse est inesse, cuius proprium est non habere plus, alterum autem possibile est inesse, cuius esse, quamvis dependeat ad aliud quod est causa, habet tamen hoc ad quod dependet, coniunctum sibi sine defectu, sicut nos supra diximus in modis necessarii, quos distinximus, plusquamperfectum autem inesse, quod ultra suum esse, in quo nullum patitur defectum, exuberat et profundit esse in alia, ita quod huiusmodi exuberatio sibi sit substantialis. Et secundum Peripateticorum sapientiam prima causa habet modum perfectionis primum, intelligentia autem habet modum perfectionis secundum. Id autem quod est citra perfectionem, duplex est; est enim unum sufficiens et alterum insufficiens. Sufficiens autem est, quod licet non simul habeat ea quae operatur et profundit, tamen habet apud se, unde semper efficiet, et motum ab ipso semper attribuit ei materiam.