Subtiliores Peripateticorum [Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica VII.2.9, pp. 350.62-351.6

Occurrence of the quotation formula
Subtiliores Peripateticorum, p. 351.2
Paraphrase Neutral
Est autem haec formativa virtus, quae radicatur in substantia, quae est quiditas seminis, secundum quod ipsum semen est et in genere causae efficientis et non materiae; sic enim habet virtutes omnium partium similium et dissimilium. Et ideo virtus eius est sicut virtus intellectus activi sive practici; omne enim quod ad similitudinem sui diversa operatur secundum formam et speciem, est principium operationis sicut intellectus et non sicut natura, quae unum solum operatur. Virtutem autem illam constat valde diversa secundum formam et speciem operari. Et ideo diximus, quod haec virtus a quibusdam philosophis vocatur intellectus in semine, et hoc diximus et declaravimus in xvi libro de animalibus. Unde etiam haec virtus vocatur artifex, et propter vim creatricem, quam habet in formis membrorum et virtutibus eorundem, a nonnullis vocatur divina. Et ab his qui subtiliores sunt Peripateticorum, vocatur anima et artifex, anima quidem, quia omnia quae operatur, facit ad vitae potentias, artifex autem, quia omnia conducit et producit ad modum intellectus artificis, qui est forma eorum quae producit.