in Albert the Great, Metaphysica VII.5.3, p. 378.32-42
Occurrence of the quotation formula
Dicta et opiniones Peripateticorum, p. 378.42
ParaphraseNeutral
Tamen a simili huius dixit Plato ideas esse separatas, et formas, quae sunt in individuis, dixit imagines esse idearum. Sicut enim unus dicitur intellectus per suum lumen agens ambiens omnes intellectus continuo et tempore coniunctos, ita dixit unam ideam ut radium quendam agentis intellectus in ipso intellectu existentem ambientem omnes formas sensibiles eorum quorum est una communitas. Et forte non omnino dixit falsum, sed de hoc pertractare est alterius philosophiae; nunc enim non suscipimus explanare nisi dicta et opiniones Peripateticorum.