Veritas Peripateticae opinionis [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]
in Albert the Great, Metaphysica VII.5.8, pp. 383.73-384.9
Occurrence of the quotation formula
Veritas Peripateticae opinionis, p. 383.74-75
ParaphraseNeutral
Omnibus autem istis opinionibus improbatis faciemus aliud istius inquisitionis principium et secundum veritatem Peripateticae opinionis dicemus, et quid et quale quid oportet dicere substantiam, quae est quiditas, quam superius substantiam esse diximus sensibilium et singularium. Forsan enim ex quiditatibus sensibilium substantiarum palam etiam erit de illa substantia quae secundum esse separata est a sensibilibus substantiis, quae est forma prima et omnis substantiae causa prima et vera, quam nos in sequentibus ostendemus esse lumen intellectuum agentium separatorum, cuius etiam in praehabitis iam aliquam fecimus mentionem.