Peripatetici [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica X.2.11, p. 458.61-79

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 458.76-77
Paraphrase Neutral
Secundum hos enim et praecipue Stoicos, qui ponunt ideas, idem specie contingit esse corruptibile et incorruptibile et simul, si concesserimus, quod haec duo ad universale, quod est species, referuntur. Sicut enim contingit, quod aliquis homo est albus et aliquis homo niger simul sub hoc universali quod est homo, ita contingit, quod unus homo est corruptibilis et aliquis incorruptibilis sub hoc universali quod est homo, quod est universale ad separatum et ad non separatum. Et in singularibus sicut contingit, quod unus et idem homo aliquando est albus et aliquando niger successive et non simul, ita contingit, quod unus et idem homo separatus est incorruptibilis et coniunctus cum materia est corruptibilis, sed successive, non simul; quae sunt absurda. Sed solutio dubitationis istius est secundum Peripateticos, quod harum duarum contrarietatum quae sunt album et nigrum et corruptibile et incorruptibile, altera quidem inest per accidens, sicut ante diximus.