Sententia Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]
in Albert the Great, Metaphysica XI.1.7, p. 468.11-20
Occurrence of the quotation formula
Sententia Peripateticorum, p. 468.20
ParaphraseNeutral
Et secundum hoc, quaecumque in re ipsa sunt ‘tactu’ et continuatione et non ‘complantatione’ sive ordine, sunt ‘materia ad subiectum’, cuius est materia, quia, sicut diximus, materia est id quod determinatur continuitate et tactu in rebus. Complantatio autem unius cum alio et ordinatio omnis fit per formam, quia materia nec est causa complantationis rerum nec ordinis, sed forma. Iste igitur perfectus est intellectus materiae, et haec est sententia Peripateticorum.