Sententia Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]
in Albert the Great, Metaphysica XI.1.13, p. 478.62-73
Occurrence of the quotation formula
Sententia Peripateticorum, p. 478.73
ParaphraseNeutral
Hoc autem non potest esse natura, quia natura non facit nisi unum, et praeterea natura non est nisi virtus inanimatae substantiae. Et cum hoc non possit esse substantia prima inter substantias compositas, oportet, quod habeat ante se aliam incorruptibilem animatam quae agat substantias inanimatas omnes tam simplices quam alias quae sunt generabiles et corruptibiles. Haec autem substantia animata causa est et substantiarum inanimatarum et ordinis earum et motus earum. Et haec substantia animata est corpus caeli secundum sententiam Peripateticorum.