Abhinc autem quaeremus de substantia immobili et incorruptibili. Cum enim per supra dicta iam constet tres esse substantias, quarum principia inquirenda sunt, quarum una est sensibilis mobilis et corruptibilis, cuius principia determinata sunt, et secunda est sensibilis et mobilis et incorruptibilis et tertia immobilis et insensibilis et incorruptibilis, et tertia quidem est principium secundae, nec potest sciri secunda nisi per tertiam, non enim potest determinari aliquid secundum proprietatem istius sapientiae de motis motu perpetuo nisi per scientiam motorum: oportet nos in isto tractatu sequenti post primum loqui de immobili substantia et insensibili et incorruptibili et tunc
inducere de ea quae est mobilis et sensibilis et incorruptibilis. Quo facto completa est omnis nostra intentio quam habemus in hac sapientia. In his autem quae deinceps dicemus, nemo arbitretur, quod aliquid dicamus de nostra intentione, sicut nec diximus in aliquo librorum naturalium, sed tantum declarabimus opiniones Peripateticorum de istis substantiis, relinquentes aliis iudicium, quid verum vel falsum sit de his quae dicunt.