Subtilitas Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica XI.2.8, p. 493.47-68

Occurrence of the quotation formula
Subtilitas Peripateticorum, p. 493.68
Digression Critical
A quibus si quaerimus, quare materia non intelligit formas sicut intellectus, cum intelligere formam nihil sit secundum eos, nisi quia est intus, ut forma est, et non, ut est res: nihil penitus respondent nec valent respondere, praecipue cum una natura sit intellectus et materiae. Et in hoc inconveniens de necessitate incidit etiam liber Avicebron, quem fontem vitae vocavit, quia ipse dicit, quod una communis natura est materiae et intellectus, licet intellectus addat primam formam super materiam, et sic fit compositum primum, quia quamvis addere concedatur formam super materiam primam, tamen per hoc non impeditur, quin receptio formae in intellectu sit receptio materiae, et quae sunt unius rationis in recipiendo formas, habent eundem actum in communi. Forma igitur sicut secundum esse dividit et distinguit materiam et facit, quod una est lapis et alia asinus, ita secundum esse in species debet distinguere intellectus et substantiam primam, quod est absurdissimum. Et ideo ab homine omni horrenda est ista vilissima philosophia, quae numquam processit de subtilitate Peripateticorum.