Peripatetici # Quidam praecipui Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica XI.2.10, p. 495.3-85

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici # Quidam praecipui Peripateticorum, p. 495.4, 495.74
Digression Neutral
Secundum autem ea quae dicta sunt, procul dubio constat, quod omnes Peripatetici dixerunt orbes caelorum animas habere, sed quidam dixerunt animas has intellectu et imaginatione et desiderio sive appetitu distingui, hoc habentes pro ratione, quod oportet eas esse intellectuales intellectu activo, quia formas per motum sui orbis efficiunt, sicut artifex explicat formam artis per artis instrumenta. [...] Quidam autem praecipui Peripateticorum media inter hos via inierunt et caelos quidem animas habere dixerunt et intelligentias ab ipsis animabus separatas non posuerunt, sed ipsas animas de virtutibus animae nihil habere dixerunt nisi agentem universaliter intellectum et desiderium sive appetitum. Philosophi enim non est aliquid fingere et non dicere, nisi quod per rationem potest ostendi. Et quia isti consentiunt in hoc cum aliis, quod caeli habent animas, ideo sufficiunt in hoc per tres rationes praecipuas, quarum una sumitur ex parte moventis, secunda autem ex parte motus et tertia ex parte effectus, qui est per motum.