Consuetudo Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica XI.2.12, p. 500.3-17

Occurrence of the quotation formula
Consuetudo Peripateticorum, p. 500.5-6
Paraphrase Neutral
Et sic loquitur Apuleius, deum diffiniens et dicens, quod est anima motu et ratione mundum gubernans. Peripateticorum autem consuetudo fuit nihil pentius dicere, quod certa ratione probare non poterant. Et quia ante primi caeli motorem per rationem nihil investigari poterat, ideo ante primum motorem nihil esse ponebant. Adhuc autem, quia in omni natura motor eorum quae per se moventur, proportionatus et coniunctus est mobili, ideo dicebant primum motorem et proportionatum et coniunctum esse primo mobili et ex his esse unum, quod per se movetur. Et sive hoc verum sit sive falsum, hic pro certo est intellectus verborum Aristotelis et in prima philosophia sua et in caelo et mundo et in viii suorum physicorum.