Nonnulli Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica XI.2.13, p. 500.20-32

Occurrence of the quotation formula
Nonnulli Peripateticorum, p. 500.23
Digression Neutral
Est autem dubitatio apud nonnullos Platonicos, qualiter uniuntur isti intellectus orbibus, quorum sunt motores et animae secundum istos. Et hanc dubitationem movent etiam nonnulli Peripateticorum, et propter difficultatem solutionis eius aliquantulum divertunt in dogma Platonis. Ex quo enim intellectus universaliter agens semper est separatus et manet separatus et nulli nihil habet commune, sicut dixit Anaxagoras, videtur cum corpore nihil penitus unum facere et sic videtur extrinsecus a corpore orbis. Sed Aristoteles et sui sequaces supponunt quattuor propositiones, quae inducunt eum ad ponendum, quod est intrinsecus corpori et unitus.