in Albert the Great, Metaphysica XI.2.17, p. 504.66-77
Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 504.73
ParaphraseNeutral
Dictum est enim, quod hoc est movens motum illum qui inter omnes motus est unus et simplex et sempiternus, et hic est motus quem vocant diurnum, qui non dicitur unus et simplex, quod non habeat partes, sed ideo dicitur unus et simplex, quia uniformis est et aequalis per totum. Et ideo dicitur primus, quia causa est omnium aliorum, et suus motor est prima causa universi entis secundum Peripateticos, quia, sicut diximus, omne quod motum est, necesse est moveri ab aliquo. Et id quod est movens primum motum, necesse est immobile esse, quia aliter iretur in infinitum in moventibus et motis.