Peripatetici [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā, Liber de causis]
in Albert the Great, Metaphysica I.4.2, pp. 49.91-50.7
Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 49.96
DigressionNeutral
Ex his enim quae hic diximus, satis intelligitur, quod causa prima luce sua ex ipsa procedente est lux unitas, quae nullo nititur numero. Participata autem haec lux a causato primo, cuius ipsa constituit naturam, est duo: constituens et constitutum; et haec est anima nobilis intellectualis, quam Peripatetici vocant motorem caeli primi, in qua sunt formae, quas per motum caeli explicat in materiam, et est haec anima intellectualis in quocumque, quae non est actus alicuius corporis per lucem, qua constituitur, licet per hoc quod est constitutum in subiecta natura, lucis diversos habeat gradus et diversas potentias ex se manantes.