Responsio Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica XI.2.17, p. 505.3-14

Occurrence of the quotation formula
Responsio Peripateticorum, p. 505.4
Paraphrase Neutral
Ad haec omnia et infinita similia quae obici possunt et a Platone obiecta sunt, una est responsio Peripateticorum, quod istae rationes omnes topicae sunt sive dialecticae et vanae in prima philosophia et forte sophisticae et in errorem inducentes, quia ponere primam substantiam non moventem est eam ponere otiosam, sicut ostensum est supra et in viii physicorum. Et ponere eam otiosam est ponere, quod aliquando movetur de otio ad actum. Aut oporteret dicere, quod semper esset sicut dormiens et quod non esset optimum, quia probatum est, quod optimum est in actu et non in habitu.