in Albert the Great, Metaphysica XI.2.17, p. 505.34-48
Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 505.47
ParaphraseNeutral
Et licet intelligentia, secundum quod est intelligentia, magis similis videatur substantiae primae quam corpus, tamen intelligentia proportionata secundo mobili non tantum accedit ad primum movens quantum mobile primum, quod proportionatum est substantiae primae moventi. Et similiter, licet primum movens sit unum simplex, tamen id quod est ab eo, non est unum simplex, sed est corpus compositum, quia si simplex esset penitus sicut ipsum, non esset distinctum ab ipso. Sed bene concedendum est, quod est unum solum, et hoc est proximum actui primo et puro, et hoc est corpus non nisi in potentia ad ubi existens, et motor illius est substantia prima secundum Peripateticos, sicut diximus.