Peripatetici [al-Ġazālī, Ibn Sīnā, Liber de causis]

in Albert the Great, Metaphysica XI.2.20, p. 507.81-94

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 507.87-88
Digression Neutral
Haec autem intelligentia secunda et deinceps ordinis se habet ad primam causam sicut causatum ad causam. Licet enim causae efficientis non sit nisi educere formam de materia in his quae habent materiam, tamen in his quae nullam habent materiam, causalitas causae primae est substantiare secunda et fundare, quia cum intelligentia, sicut dicunt Peripatetici, sit forma caeli et motor, non educitur de ipsa potentia, quia non est generabile caelum, et quamvis poneretur esse generabile, non tamen ex ipso educeretur, quia non est intelligentia forma et substantia, quae sit in materia, sed potius corpus non aptatur ei, nisi ut sit instrumentum motus, et non aptatur ei tamquam necessarium ad esse talis substantiae.