Peripatetici autem dicebant, quod movens primum dupliciter consideratur, in se videlicet, et sic est lux et intellectus activus, nihil supra lucem et intellectum existens. Consideratur etiam ut causans, et ex parte illa metaphorice attingit materiam, et quodammodo incorporatur, sicut intellectus artificis in se lux est et ex parte, qua movet, incorporatur forma et lux artis corporeis instrumentis. Quod igitur est a causa prima, prout ipsa est lux immensa in se existens et luces emittens, est intelligentia primi ordinis post eam. Quod autem fit ab ipsa, secundum quod est tangens materiam, est caelum primum, quod ipsa per suam formam agentem movet. Primo modo enim considerata est ipsa actus et secundo modo considerata est potentia activa mixta materiae. Et similiter intelligentia primi ordinis sub causa prima habet hanc duplicem considerationem, et in se quidem, prout est lumen causatum a causa prima, irradiat ab ea lumen intelligentiae, cui iungitur irradiatio causae primae, et quod sic fit duplici irradiatione, magis est determinatum et contractum, quam quod fit ab uno lumine simplici. Unde quod sic fit a duplici lumine, est intelligentia secundi ordinis, quae secunda est sub prima. Et ex illa ex parte illa qua attingit materiam, iterum procedit suum caelum, quia ex parte illa est potentia, sicut ante dictum est. Et sic causant omnes intelligentias et omnes orbes.